

Liber Job*
Caput 9: Versus 1
Et respondens Job ait.[GREG. in Job.]Perversi, quibus loquens persona displicet, omnia quae dicit, prava seu recta impugnant; sed Job cui non displicet persona, sed culpa, videns Baldath recta dixisse:Nunquid Deus supplantat judicium: et vera contra hypocritas protulisse, audita probat. Vere scio quod homo humilis et Deo suppositus justitiam accipit, compositus perdit, quia qui se ei comparat, quod Dei est sibi arrogans, bono quod accepit, se privat. Sed et omne meritum nostrae virtutis[si districte judicetur]vitium est.